Originally Posted by d3prisky
(Post 13399819)
Spoiler:
Epistula IV, 13
C. Plinius Cornelio Tacito suo s.
(Te) Salvum in urbem venisse gaudeo; venisti autem si quando alias, nunc maxime mihi desideratus…
Proxime, cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus. Huic ego ,Studes?’ inquam. Respondit:
,Etiam.’,Ubi?’ ,Mediolani.’ ,Cur non hic?’ Et pater eius (erat enim una atque etiam ipse adduxerat puerum): ,Quia nullos hic praeceptores habemus.’ ,Quare nullos? Nam vehementer intererat vestra, qui patres estis’ (et opportune complures patres audiebant), ,liberos vestros hic potissimum discere. Ubi enim aut iucundius morarentur quam in patria aut pucidius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi?
Quantulum est ergo collata pecunia conducere praeceptores, quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea, quae peregre emuntur (omnia autem pergre emuntur), impenditis, adicere mercedibus?
Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra, quasi pro filia vel parente, tertiam partem eius, quod conferre vobis placebit, dare. Totum etiam pollicerer, nisi timerem, ne hoc munus meum quandoque ambitu corrumperetur, ut accidere multis in locis video, in quibus praeceptores publice conducuntur.
Huic vitio occuri uno remedio potest, si parentibus solis ius conducendi relinquatur isdemque religio recte iucandi necessitate collationis addatur. Nam, qui fortasse de alieno neglegentes, certe de suo diligentes erunt dabuntque operam, ne eam pecuniam non nisi dignus accipiat, si accepturus et ab ipsis erit.
Proinde consentite, conspirate maioremque animum ex meo sumite, qui cupio esse quam plurimum, quod debeam conferre. Nihil honestius praestare liberis vestries, nihil gratius patriae potestis.
Educentur hic, qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare, frequentare consuescant. Atque utim tam claros praeceptores inducatis, ut in finitimis oppidis studia hinc petantur, utque nunc liberi vestri aliena in loca, ita mox alieni in hunc locum confluant!’
Haec putavi altius et quasi a fonte repetenda, quo magis scires, quam gratu mihi foret, si suspiceres, quod iniungo. Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione, ne cui fidem meam obstringam. Omnia enim libra parentibus servo: illi iudicent, illi elegant, ego mihi curam tantum et impendium vindico.
Proinde, si quis fuerit repertus, qui ingenio suo fidat, eat illuc ea lege, ut hinc nihil aliud certum quam fiduciam suam ferat. Vale. |
Gerade fertig geworden. :>
|